- POTAMENIA
- POTAMENIAOrigenis discipula, formosissima foe minarom et martyrum. Etenim, inquit Euseb. l. 5. c. 6. hist. in nostram usque memoriam ab incolis loci perennis virtutum Potameniae fama celebratur, quod immensos et innumeros agones, primo pro virginitate et pudicitia desudaverit: deinde etiam pro martyrio exquisita, atque inaudita tormenta pertulerit; atque ad ultimum una cum venerabili matre Marcela ignis suppliciô consummata est: Et carnificem Basilidem in tormentis exsistens ad Christi confessionem et fidem convertit, qui et ipse quoque maryriô coronatus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.